Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 4: Versus 21

Vidit alios duos.Ecce in his quatuor numerus evangelistarum praefiguratur, qui animas a mundo extrahunt de quatuor partibus mundi.Bini et bini vocantur, quia charitas non nisi inter duos est. Vocatio dicitur: Vel secundum electionem gratiae. Unde dicitur:Quos vocavitRom. 8., etc. Vel secundum illud:Multi sunt vocatiMatth. 10..AUG.Quaeritur quomodo Matthaeus et Marcus dicant binos vocasse Jesum: primo Petrum et Andraeam, etc., usque ad ideo autem piscatores illitteratos misit praedicare, ut fides in virtute Dei, non eloquentia hominum putetur.Zebedaei et Joannem.Zebedaeus fugitivus, id est, diabolus. Jacobus, supplantator qui adjuvatur a Joanne, id est, a gratia Dei.Et vocavit eos. Illi autem,etc. Vocavit et alios, sed sufficit nominare istos.
(* Traductions européennes)